14 Cic. Verr. 2, 3, 35–37

35Illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. Primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? Deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, Si uter voletvelit oq, recuperatores dabo. Quam lepide se furari putat! Utrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit,si uter voletansi decumanus voletdec. velit O“, nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet. 36Quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. Ferebat hanc quoque iniquitatem Septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an te Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent. 37Hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. Attendite enim cuius modi edicta sint. Ne tollat, inquit, ex area, nisi erit pactus. Satis haec magna vis est ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. At ista vis Septicium et non nullos Septici similis non coercet, qui ita dicunt,Nonnon cO: ne p rell. tollam potius quam paciscar.“ His hoc opponituropponitur cO: apponitur p rell., „Deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.“ Deportabo igitur.Nisi pactus eris, non commovebis.“ Sic deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: prohibitioprohibitio cO: cohibitio p rell. tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non voluntatem.