13 Cic. Verr. 2, 3, 32–34

32Hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum vellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum recuperatores daturum in octuplumin octuplum daturum O? Si meherculemehercules O (§46 infra) ex omni copia conventus Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominumhon. hominum cO: hom. hon. p rell., faceres potestatem aratori non modo reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamentamen codd. praeter O (iam) hoc novum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnis fructus publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite atque iudicio. 33Cum vero verbo iudicium sit in edicto, re quidem verare vera quidem O tuorum comitum, hominum nequissimorum, conlusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen audes ullius mentionem iudiciment. iudici Oπk (prob. Ziel. p. 195): iud. ment. rell. facere? praesertim cum id non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis aratorum iniuriisque decumanorum nullum ex isto praeclaro edicto non modo factum sed ne postulatum quidem iudicium inveniturquod … invenitur cO: cum … inveniatur p rell.. 34Erit tamen in aratores lenior quam videtur. Nam qui in decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. Quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! Edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. Quid est reliquiest reliqui c F p rell.: reliqui est O iudici quod in aratorem dari possitpossit O: posset rell. (iii, §140)? „Non malum est“, inquit,esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.“ Si iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? Quis porro erit quinquin πk: qui O: qui non rell. malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruploquadruplo cO: quadrupli rell. condemnari?