12 Cic. Verr. 2, 3, 28–31

28 ↷O praeclarum et commemorandum iudicium! o severum edictum! o tutum perfugium aratorum! 29Atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. Ecquem putatis decumanumdecumanum putatis O, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? Considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritiaavaritia VcO: sine avaritia p rell. sed etiam imprudentia accidere potuerit. Multos necesse est. At ego omnis dico plus, ac multo plusac multo plus VcO: om. rell. (habet p omnis plus quam dec. abst. mediis omissis), quam decumamdecumam VO: -as p rell. abstulisse. Cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit. Damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. Nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius sibi quamsibi quam Vp rell.: quam sibi O deberetur deberi professus esset. Immo vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur. 30Quid est hoc? Tottot (ante viri) cO: om. rell. viri fortes honesti gratiosi, tot Siculi, tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo laesi poenam octupli sine ulla dubitatione commissam non persequebantur? Quae causa, quae ratio est? una illa, iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et inrisosirrisos cOk: irritos p rell. ab iudicio discessuros videbant. Etenim quod esset iudicium, cum ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine adsedissent adseculae istius, non a patre ei traditi sed a meretricula commendati? 31Ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; conferrent viri boni capita, de comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur. Surrexisset Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, vino vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu suo vini unguenti corporis odore complesset. Dixisset haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum. Quae cum dixisset, illi viri optimiviri optimi] optiliu O: viri auct. Halm. secl. Kays. de cohorte istius recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio condemnare possentcondemnare possent cOq: condemnarent pk.