10 Cic. Verr. 2, 3, 24–26

24Hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunasad fortunas cO: ad evertendas fortunas p rell. aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitote hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tota Hieronica lege, quem ad modum anteaantea Opq: ante V (ii, §82; §12 supra) dixi, reiecta acac V: et p rell. repudiata. 25Primum edictum, iudices, auditeaudite iudices O (§80 infra) praeclarum: Quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. Quo modo? Quantum poposcerit Apronius, dato. Quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? Ego tantundem dabotantundem dabo V (cf. §201 infra): tantum dem p Lamb. edd.: tantundem rell. quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. Quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. Quid tum? quid censes? Aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. Per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simileenim simile VcO: simile enim p rell. non est. 26Sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. Ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. Da, quaeso, scribae, recitetscribae: recitet edd. praeter Muellerum ex codice professionem. Recita. Edictum de professioneex codice professione r edictum de professionem V: profess. rectia om. O: lacunam habent π. Negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur. Quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturumdaturum VO: daturum esse rell. (prob. Zielinski, p. 195). Nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. RecitaċRċ ( = Recita) Vp2: om. O rell. (ċRċ edictum de iudicio in octuplum, ut V, ita suppl. in vers. vac. p2 q2). Edictum de ivdicio in octvplum. Iudicio ut arator decumanum persequatur? Miserum atque iniquum! Ex agro homines traducistraducis VOpq: miserum … traduci vulg. in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarumrusticarum rerum O ad insolitam litem atque iudicium?