1 Cic. Verr. 2, 3, 1–3

1Omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sedsed VHO1: sed etiam p rell. (i, §106; Am. J. Ph. xxvi, p. 412) quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi dicuntdicunt VHcO: indicunt p rell. innocentiae continentiaecontinentiae Vp rell.: om. HcO virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi. 2Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse abab VHπ rell.: a O1k religione offici declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quodqui δ non solum abab VHπk: a cO re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed etiam vivi H: in O: ut c rell. quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum. 3Itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimoatque eloq. om. O1, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. Atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilioconsilio confirmato O fort. recte (confirm. sc. sibi: cf. De Repub. §30; Cluent. §13) sed ineunte aetate susceperat, cumcum scripsi: quo codd. (e quom, credo): quamquam Bake, Koch, Mueller minus etiam praecipiturprecipitur H: percip. cO: perspicitur rell. edd. eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetateVerba quam qui iam firmata aetate abesse malim; cf. J. J. Hartman, Mnemosyne, xl, p. 450 descendunt. Illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicarequantum iudicare scripsi: quantulum dicere cO (credo ex quantūludicare): quantulum iudicare rell. praeter H (quantulum, omissis reliquis) possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.