78 Cic. Verr. 2, 2, 191–192

191Videtis Verrucium? videtis primas litteraslitteras primas V integras? videtis extremam partem nominisextr. part. nominis del. Hartman, codamcodam Vcp: quodam Ob: caudam k illam VerrinamVerrinam Maius e V (Verrisnam): Verris p rell. tamquam in luto demersam esse in litura? Sic habent se tabulae, iudices, ut videtis. Quid exspectatis, quid quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? Nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. LaudanturLaudentur V oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerentsolerent cO: solebant p rell.: nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. Nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo itatum ita p rell.: ita tum O: ita om. b vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccatopeccatu Gell. tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret. 192Nunc vero quid faciat HortensiusHortensius patronus O; sed v. Gell. vii. 16? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. An ab hac eiusillius O1 infamia nequitiaac nequitia Muell.: infam. nequissima k vestrosnostros O animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? At homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest. At mores commodi. Quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? At haec sine cuiusquam malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? In hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, Hortensi: ad causamad causam cO1: ad hanc causam p rell. non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. Liberi enim ad causas solutique veniebant, neque committebantneque committebant p2 s.l. ut, si impudentes in defendendo esse noluissentvoluissent cOq al., ingrati in deserendo existimarentur.