75 Cic. Verr. 2, 2, 184–185

184EtEt O1: om. rell. cum haec paucorum mensuummensum C: mensium edd. ratio in his libellis sit, facite ut vobis trienni totius veniat in mentem. Sic contendo, ex his parvis libellislibellis parvis O apud unum magistrum societatis repertis vos iam coniectura adsequi posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit, quam multas cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum numeratam, verum etiam in huiusce modiin huiuscemodi p (eius- O): in huiusmodi qr: huiuscemodi in edd. rebus positam confecerit; quae vobis alio loco planius explicabuntur. 185Nunc hoc attendite. His exportationibus quae recitatae sunt scribit HS LXHS DC cO1 socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis. Pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta praetoris, quae essent HS ∞CC·∞·cc· cO: duodecies p rell., ex uno oppido solo exportata sunt. Cogitate nunc,cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat,quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi locum maxime tutum esseesse O: om. rell. arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret. His inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.