74 Cic. Verr. 2, 2, 182–183

182Itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; deindein C (domi O): deinde p rell. quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per eoseos CO: eosdem p rell. annos magistri illius societatis fuissent, apudapud CO: et apud pq al. quos tabulae fuissent. Sciebam enim hanc magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium, equitem Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrummagistratum CO fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni. Sane homini praeter opinionem improviso incidi. Scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia: inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat scripta ratioscripta ratio codd.: ratio scripta b vulg. mensuummensuum qk: mensum Cp (prob. Luterbacher): mensium Ob edd. (§§184, 188) complurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: itaque obsignavi statim. 183NonNon addidi (ante verum tantum l. 20): nec Hotom. erat haecerat haec (sc. ratio) scripsi: erant haec Cb: erat (om. haec) O ex eodemex eodem (exeo dē Cp) genere COp al.: ex eo gen. b: ex eo quidem genere Halm genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre possem. Sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumquequantulum CO1: quantulumque πk videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis. Recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde illum alterum. Libelli Canveliani. Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensiumtantum Melitensium cO: tantam Melitensem vestem p rell., unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. OmittoOmitto O1q: mitto p rell. de melle, sed tantumnetantumne p rell.: tantum O Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?