73 Cic. Verr. 2, 2, 179–181

179Quod cum ita sit, nihil fingam tamen. Meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quosquos CO: quod p rell. defenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter exposuero, populo Romano si nullius vim, nulliusvim nullius om. CO potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet simihimet si COpq: mihi in eo si rell. ne minimum quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero. 180Quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. Multa enim quae scio a tea te CO: abs te p rell. esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam. Tantum agam de hoc toto nominenomine codd.: crimine Bake, Cobet ut iam scire possis CO: ut eam scire possitis p rell. societatis. Ut iam scire possis, quaeram decretumne sit. Cum id inveneroquaeram …. invenero s.l. p2, quaeram remotaene sint litterae. Cum id quoque constabit, vos iam hoc meiam hoc me π: hoc om. b (vos iam me): me iam hoc CO tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romaniet 17 eq. Rom. secl. Bake, Kays. nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suomissas esse suo CO decreto remotas scirent esse. Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla viavia Cpq: vi rell. aut ratione absolvi potestpotest pb vulg. (prob. Ziel. p. 194): potuit CO: poterit Halm (§105 supra)? 181Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abditaabdite Cbδ, fort. recte latuisse videantur ut haechaec CO: hac p rell. diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigareinvestigari Cb, nihil adsequi potuerit,quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri videbitisteneri videbitis pb vulg. (prob. Ziel. l.c.): videbitis teneri CO. Nam quod in publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo, satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.