72 Cic. Verr. 2, 2, 176–178

176AtAt C rell. praeter Ob (ac) vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. Dicam paulo promptiuspromptius CO: amplius p rell.; neque enim iam vereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. Si istas litteras non decreto decumanorum magistri removissent, tantum possem in te dicere quantum in litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum velit. Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem, plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia, magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus quod portorium non esset datum, litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas daret. 177Satisne magnum crimen hoccrimen hoc CO: hoc crimen p rell. videtur? Nullum, opinor, maius. Qui defendetqui defendet CO: quid defendit p rell.: qui id def. edd. recc. (i; §116) Hortensius? Postulabit ut litteras Canulei proferam? crimen eius modi nisi litteris confirmetur inane esse dicet? Clamabo litteras remotas esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. Aut hoc contendat numquam esse factum, aut omniaomnium CO: omnia mea H. A. Koch tela excipiat necesse est. Negas esse factum? Placet ista mihiista mihi Cp: mihi ista Ob rell. defensio, descendo; aequa enim contentiocontentio COp: conditio p corr. et rell., aequum certamen proponitur. Producam testis, et producam pluris eodem temporeeo tempore CO; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sintuna sint Cpq al.: una adsint O1 edd.; cum interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam communi inter se conscientia. 178Si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, numnum Cp (unum O1): non b rell. poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? Non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum quantum ego dicam non fuisse. Ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihiet mihi Cp rell.: mihi O1 summa facultas ad accusandum daretur, et iudiciet iudici π: iudici CO1 libera potestas ad credendumcernendum CO1.