70 Cic. Verr. 2, 2, 169–172

169 ↷Etenim rem totam, iudices, breviter cognoscite. In scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eameam om. CO iam venerat familiaritatem consuetudinemqueconsuetudinem CO: familiaritatem consuetudinemque p rell. inin om. (post -em) CO vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur; 170hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iishis COpb qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. Ea autem faeneratio erat eius modihuius modi Cb, iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iisiis p: is Cb: his O expensas quibuscum contrahebat, easeas C (aea O): om. rell. aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsiisti ipsi COb: ipsi isti p rell. referebat acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine faenerabatur. 171Hic primoprimo om. CO Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantamfam. tantam CO: tant. fam. p rell. pervenissetperveniret π, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. Ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus. 172Verum acciditaccedit CO1 (ii, i, §4) ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. Etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiamille etiam CO1b: etiam ille pr plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae anteaante C scripserat, ea planeea quae … ea plane CO exstingueret. Ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratiasgratias CO1: gratiasque p rell. agerent, facturos sese CO: esse p rell. si quid imperasset studiose pollicerentur. Itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.