68 Cic. Verr. 2, 2, 163–164

163Ego, si Metellus statuas Centuripinos reponereCentur. reponere CO: rep. Centur. pb vulg. non coegisset, haechaec Cp: hoc Ob dicerem, Videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima acac pqb: om. CO: et vulg. fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum RomanumRomanum CO: -orum p rell. semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. Recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatemlaudarem illa decreta civitatem CO1: fort. laudarem illa decreta, laudarem illam civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium essecivium esse CO: esse civium π: esse om. bδ Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere. 164Haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. Eadem opinor omnia convenire. Neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego easego eas CO: eas ego p vulg. vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuasiudicasse statuas COp: stat. iud. b edd. C. Verris demoliendas. Hoc mihi Metellus non eripuit; haechoc Ob etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos rogaremvos rogarem CO: ut vos rog. p rell. ut coniecturam faceretis qualem in hishis codd.: iis edd. post Gruterum rebus in me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus rebusrebus om. CO: ego seclusi obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non irascor neque ei suam vacationemvacationem CO: vagat. pq rell.: purgationem Naug. Iord. eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.