67 Cic. Verr. 2, 2, 161–162

161 ↷Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae VerrisVerris C: C. Verris rell. edd. (Am. J. Ph. xxvi. 412) ipsius et patris eiuseius CO1: om. rell. et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitiomolitio CO1 ne minus triginta COq: xxx ne (non b) minus pbk fieret, senatores ne minus triginta adessent. Videte gravitatem civitatis ac dignitatem. Neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eiuseius om. π hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et idid om. CO gravius esseesse CO: om. rell. putarunt si publico consilio, quam si per vim multitudinis factum esse videretur.162 Cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratusCenturipinum magistratum codd. praeter CO et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minaturminatur COb: his minatur π. Illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tollunturdecreta … tolluntur CO: om. p rell.. Hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. Quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eiusstat. eius CO: eius stat. pb edd. essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? Non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. Ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? Ex hominum iudicio et voluntate.