66 Cic. Verr. 2, 2, 159–161

159 ↷Videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetorisi ptores p.r. pb al.: P.R.C: pop. Rom. O populi Romani statuis praesidio non fuisse. 160Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerantconsuerant CO: -everant p rell. esse praesidio foederis,hi tamen istius evertere statuam non dubitaruntdubitarunt Cpb: -averunt rell.; qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem dede om. pqb causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. Nam quid ego de Syracusanis loquar? quod nonnon om. CO est proprium Syracusanorum, sed etet (ante commune) CO: om. rell. illorum et commune conventus illius ac prope totius provinciae. Quanta illucilluc C rell.: illic O1 multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illiusillius C codd.: istius edd. deiectae et eversae! At quo loco! Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu vestibuloque templi. Quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum. 161Atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. Omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessidecessi C: discessi pb edd. (Div. §2: ii §172: v §7), quae sintsint C: sunt pb edd. gesta cognoscite.