65 Cic. Verr. 2, 2, 156–159

156 ↷Dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, NetiniNetineuses codd. praeter O: om. b enumerare O: et num. c: numerare rell., Segestani: enumerare omnis non est necesse. Scitis quam multi etquam multi et om. cO1 quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent. 157Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. Hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua contulisse? Credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. Res declarabitdeclarabit cO: -avit p rell. ut cupierint. Iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sintutrum … coacti sint Pluygers (Ziel. p. 194). 158De quo hochoc CO: om. rell. homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistisaudivistis CO1: audiimus, audivimus p rell.? Novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur. 159Itaque Rhodii, quiqui CO: cum p al. prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserintgesserint C rell. praeter O (gesserunt), omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis exceperintexceperint C rell.: exceperunt Zumpt, edd., tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsosistos CO1 in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. AcAc CO1: om. rell. forsitan vix convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc disputaridisputari CO1: -are p rell., cum statua se eiuseius CO: non p: vero b rell. habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset.