62 Cic. Verr. 2, 2, 151–153

151Equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. Da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, salvumsalvum O: salvum esse b al. (§15 supra), et in mg. O m. 1 cupere! Metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Utar eo quod datur. 152Certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi suntsint pq, ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. Atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui exex cO: e V: in pbδ Sicilia testes suntsunt VO: sint p rell., sive togatumtogatum c cod. Cuiac. (rogatum O1): civem Romanum Vp rell. sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs teabs te om. V esseesse om. pqb dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt. 153Quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniuriasiniurias suppl. s.l. post acceperit p2. et ita q acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? HuiusHuius scripsi V secutus et Lamb. in mg.: et huius rell. edd. ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere potui,quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iameam iam scripsi: quoniam codd. praeter O (ut iam): quam iam Schoell intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis coactamcoactum O Forte, quantum … est coactum, tantum iam intell …. coactum esse (Cl. Rev. xviii, p. 25) esse.