59 Cic. Verr. 2, 2, 144–146
144AcAge cO1 de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundasfaciendas O locare ei cui possent optima condicione locarelocare om. O, anan codd.: et Pluyg.: aut Muell. aliquem procuratoremprocuratorem O1: curatorem rell. praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cuian cui codd.: aut cui Lamb., edd. recc. tu imperasses, adnumerare pecuniam? Nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum inin om. O al. manifestissimomanifestissimo cO: manifesto p rell. furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? Atqui habeatur necesse est. 145Etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam – est honos – et patri – bella haec pietatis et quaestuosa simulatio – et filio – ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Ut in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. Una civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc civitates ceterae fecerint, nonnenonne O: non rell. res ipsa vos admonet ut putetisut putetis om. O modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? Quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibitibi om. O pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere? 146Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnammagnam om. O pecuniam per vim coactam esse demonstratdemonstret O. Nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, Ut statuas ne cui, nisi cum is de provincia decessisset, pollicerentur.