58 Cic. Verr. 2, 2, 142–143

142Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? „Consumetur“, inquies. Scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. Reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HSHċSċ xx O, ut l. 19 viciens ex hoc uno genere captumcaptum O1 edd. (cf. §20 supra): capta p rell. videmus. Si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessataccersat V? Ita si neque adhuc consumptaconsumpta adhuc b est ista pecuniaest ista pec. VO1: ista pec est p rell. et est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hocex hoc V: om. rell. uno genere conciliarit et ceperit, et ceterisi hochoc si V a vobis erit comprobatumquam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrereabstinere cO, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarumcapiend. Vπb: capiund. edd. comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere. 143Etenim, si C. Verres HS c miliaHS c milia coni. Zumpt: H.S. xx O: hscci33 V: H.S. cxx milia πb populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? Non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendiaccipiundi O, sed ut sociis causam dandi adferreafferre cO1: auferre p rell. videamur. Quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oporterenon oportere exigi b.