57 Cic. Verr. 2, 2, 140–141

140Exspectas etiam quid hi iudicent? Si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio SyracusanosSyracusanos O1: -o p rell. tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus XXX diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset. 141Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. Video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciensvicies Garat.: tricies Zumpt (ċXXċ LXI cO: cxxx pq al. §§142, 165): tantum conficieturconficietur cO: conficitur rell. ex testimoniis et litteris civitatum. Etet (ante litteris) O1: ac rell. iste hoc concedit nec potest aliter dicere. Quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sintsint Prisc.: sunt codd. quae fateturfateatur Prisc.? Quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnemistam omnem Op al.: omn. istam b vulg. pecuniam in statuis? Fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam aa O: ab p rell. sociis pecuniam auferri ut omnibus inin omnibus O angiportis praedonis improbissimi statua ponaturstatua ponatur cO1: statuae ponantur p rell., qua vix tuto transiri posse videaturtransiri posse videatur cO: transire posse videamur p rell..