56 Cic. Verr. 2, 2, 138–139

138 ↷Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est, – is, quod videbat istius censucensus cO stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae. 139Te autem praetore quisquis O: qui rell. censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cumcum pb vulg.: qui O: qui cum V (= cum: ut enim nimirum = nimirum §154 infra) id quod abs te emerat vendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. Quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. EratErat enim O censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetoremin te praetorem edd. V secuti (in quo est in te pop. ro. = PR): te praetore p rell. incidisset, censa denuo estdenuost V. Postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. Hoc si tuus inimicus fecissetetsi b fecisset VO: tibi fecisset pqb al.: tibi ante tuus r, tamen, si animo aequoequo animo Vb provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. Fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit.