54 Cic. Verr. 2, 2, 134–136

134Sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. In mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur. 135Haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod accuratissimeaccuratissime cO: acutissime pb vulg. tota provincia quid cuique accidissetquid cuique accidisset cO: om. p rall., quid cuique opus esset, indagareesset necesse indagare pb al. et odorari solebat; omnium adversariosomn. adversarios cO: om. p rell., omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte causascausas om. O, secl. Muell.: causa pq (om. parte): causas et coni. Klotz (ex utraque causas parte b) voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflareconflare cO: conflari p rell. volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime venditabat. 136Ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. Itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibusin omnibus Halm. auct. Kayser. oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. Is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.