53 Cic. Verr. 2, 2, 131–133

131Iam vero censores quem ad modum isto praetore in Siciliaisto pr. in Sic. Oπ: in Sic. isto pr. b vulg. creati sint, operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferuntomnes … conferunt Kays.: quod cum omnes conferant Bake, in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendaefaciendae cO: faciundae p rell. censori permittitur. Itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur. 132In ea re isteiste cO: om. rell. nihil obscure facerefacere om. cO1 voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere. Nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibusomnibus civitatibus p rell. praeter O (hominibus civitatibusque) tollerettollerentur O, quae res evertendae rei publicae solentsolerent Bake esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum. 133Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus totatota domus O praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebatdescribebat codd. censores binos in singulas civitates Timarchides. Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestiamolestia cO: molestiam p rell. consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniaepecuniae cO: pecunia p rell. referretur. Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priorein priore O actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniistestimoniis cO1: ex test. p rell. cognovistis.