51 Cic. Verr. 2, 2, 125–127
125 ↷Nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea civitates: hoc uno complectorcomplector VcO: compl. crimine pb: compl. nomine al. omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedissetpecuniam isti dedisset Zielinski (p. 194). 126Hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur: 127cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. Perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potueratpotuerat Vπk: potuerāt O: poterat b vulg., exspectabant homines quidnam acturus esset. Homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. Negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. Iubet iste sibi legem recitarirecitari VcO: legi p rell.. Recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuiumcuium c, civium O1: cuius p rell. nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. Iste homo ingeniosus et peracutus, „Optime“, inquit, „nempe scriptum itaita scriptum Ob est, Quot renuntiati erunt. Quot ergo, inquit, suntinquit sunt cO: sunt inquit πk: inquit om. bδ renuntiati?“ Respondent, „Tres.“ „Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?“ „Nihil.“ Conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur. Ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.