50 Cic. Verr. 2, 2, 123–125
123Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. ManliusL. cO1 praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatuin senatu cO: om. p rell. ex colonorum numero quam ex vetereveterum Hotom. Agrigentinorum. Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectumdelictum p: delectum b edd. atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit. 124Nam cum esset ex veterevetere codd.: veterum vulg. numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberethaberent π, tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verumverum VO: sed p rell. etiam novi. Fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locumlocum illum V vendidisse cui necui neque V commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est. 125Idem fecit HeracleaeHeracliae O (v, §129). Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu etet VO: ac p rell. de numero veterum ac novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit.