49 Cic. Verr. 2, 2, 120–122

120 ↷Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. Quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiisgratis codd. (Zielinski, p. 186), neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse; 121quicumque senator volueritvoluerit Naugerius: voluerat codd. fieri, quamvis puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneus vinceretidoneus vinceret c, unde Garat. Madv. idoneos vinc.: idon. inveniret falsa transcript. O Sed habet V idone. esset, unde Klotz idon. esset ut vinc., Kayser idon. esset vinceret. Codd. πbk habent lect. interp. fieret idoneus vinceret, vel ut vinceret, ubi repetitio fieret … factum esse prorsus ferri non potest. Ego cod. V secutus duas clausulas in unam coiisse puto, et ita legendum esse: quamvis non idoneus esset, si is pretio apud istum vinceret (§124 infra) Cf. Cl. Rev. xviii, p. 25, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. Quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debenteae debent p al. Habet O (pro ab sen. eae debent) miram lectionem abferiam ace: an ab senatu, eas necesse est …? et populi Romani et senatus existimari. 122Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt. Decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iisis Ob: his p vulg. C. Claudius Appi filius Pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne quine qui p (ut c: falso Zumpt): iniqui O1 minor XXX annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. Ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.