48 Cic. Verr. 2, 2, 118–120
118 ↷ Atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et dede om. O1 iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus. 119Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti centum trigintatriginta O1: et trig. p rell. milia nummum dedisse, meministis Q. VariValerii cO1 testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea civis Romanos multosque Siculos dixisse sese cO: om. p rell. isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. De quo crimine quid ego disputem, cum idid cO: om. rell. totum positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam omnium, quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit? 120Quod enim isteiste cO1: est rell. (p in ras.) praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecquaecqua p rell. praeter O in quo est hec quaere: ecquae Halm, Muell. res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris?