47 Cic. Verr. 2, 2, 115–118
115Hoc de homine ac de huius bonis etiam in ErycoEryco Vπ: Erico CO monte monumentum tuorum furtorum, flagitiorumante flagitiorum habet V furtorum (§114 supra: ii, §2: iii, §84) crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est. Vidi argenteum Cupidinem cum lampade. Quid tandem habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? utrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris indicium esse voluisti? Faciunt hoc homineshoc homines C: homines hoc qr (sed cum signis transp.): habent Vp2 hoc supra lineam: om. b quos in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius nequitiae fama delectetdelectet C: delectat Vpb, ut multis in locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint. 116Ardebat amore illius hospitae propter quam hospiti iura violarat; hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat; itaque ex illa ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi praemium statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. PutaremPutaram CO te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonisbonis om. CO dedisses, sed de tuis; quod facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas. 117Hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia poposcisset, si me animus atque amor in rem publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in quaestura mea singularitersingulare CO1 dilexissem, de quo optime existimassem, quem in provincia existimationis meae studiosissimum cupidissimumque cognossemcognossem π: cognoscerem kδ: cognoscere O, tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses, tamen digna causa videretur cur inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut hospitis salutem fortunasque defenderem. 118Fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. Putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non existimet me summi offici ratione impulsum coactumquecoactumque malit abesse Zielinski (p. 194) suscepisse.