46 Cic. Verr. 2, 2, 112–114

112Estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportatadeportata CO1: report. rell. est, ut omnes huiushuius Cp rell.: eius O honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere. 113Estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumquecumque πk: cum quo CO1: quod cum bδ magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita aa om. C Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueretstatueret COb (ut coni. Ernesti): statuerit rell.? ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? Postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos civiscives suos qr potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacronihil ex sacro p rell.: om. CO, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses? 114Denique nunc vide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi agunturdies festi aguntur C (agitantur Vp rell.: §154 infra): festi dies aguntur O primo, corr. m. 1 et praeclara illa Verria celebrantur, cuicui Cp rell.: cuius V statuae Romae stant inauratae a communi SiciliaeSiciliae V: Sicilia Cp rell. (§154 infra), quem ad modum inscriptum videmus, dataevide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, intersit. Hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudatita tamen novo more ut legati laedantlegati laedant V rell.: om. CO1, legatio laudetceterae quidem civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversasse funditus eversas CO (prob. Ziel. p. 194): fund. ev. (om. se) p rell.: se ev. fund. V (Am. J. Ph. xxvi, p. 422) esse arbitrantur.