45 Cic. Verr. 2, 2, 110–111

110At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnastiquem … condemnasti cO (probat Ziel. p. 144): om. rell. (om. p 15 de litteris – absentem ex homoeoteleuto: dein post adfecisti suppl. p2 cuius absentis nomen recepisti)? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? Quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuumtuum s. l. p2, quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorumvirorum cO: om. rell. fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsitadscripserit pq bδ. 111Quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefarioscelere nefario Opq: nef. scel. b rell. nilnil scripsi, Ziel. secutus (p. 144) queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt,nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tutu p rell.: om. O statueris exemplum eiuseius pq: huius O1 bδ modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.