41 Cic. Verr. 2, 2, 100–101

100Nuntiabatur illi primis illisisti Kayser temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita remita rem Vqr: rem ita Opb (Div. §1) exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque dede VcO1: om. p rell. omnium sententia pronuntiatum esse, Non videri Sthenium impediri edicto quo minus ei Romae liceretromae liceret vo: liceret romae p rell. esse. 101Cum haec ad istum adferrentur, pertimuitpertimuit VcO: timuit p rell. aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. Nam si ita defenderet,Recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetatRecepi nomen absentis; licet hoc fieri in provincia, nulla lex vetat Vpq,“ mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; postremo illoillo Vp rell.: illo tamen (tn) O pr.: tamen illo corr. m. 1 desperatissimo perfugio utiuti profugio b posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licerehaec licere V. Quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur. Tollit ex tabulis id quod erat, etet Vp: om. O facit coram esse delatumcoram esse delatum (§104 infra) VO1: corr. del. esse bδ: coram omnibus esse πk.