40 Cic. Verr. 2, 2, 97–99

97 ↷Hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet. 98Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductusadductus cO1: inductus rell. petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? Citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto operequanto opere cp: quantopere rell. istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit. 99Si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. Etenim si posset reus absente accusatore damnaricondemnari O1, non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. Quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? ItaqueIta O1 fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.