39 Cic. Verr. 2, 2, 95–97

95 ↷Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. GelliusL. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell. consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. Aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorumsenatorum O: -em p rell. rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. Itaque sententiae dicebantur: Cum Sthenivs absens reusabsens reus pb vulg.: reus abs. oqr factus esset, de absente iudicium nullum fierifieri nullum o placere, et, si quod esset factum, id ratum esse non placere. 96Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. Postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suumsuum om. O1 noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. Et erat spatium dierum fere XXX ante Kalendas Decembris, quo diedie cO: om. p rell. iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat. 97Commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. In senatu postea causa non agitur. Veniunt ad istum domestici nuntii litterasquelitteras (sine que) O a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integroin integro cO1: integra rell. tota res esset, eodemque eiei om. O1 tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.