38 Cic. Verr. 2, 2, 92–95
92Iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domumdomum cO: in domum p rell. Stheni mittere, equis circum agros eiusequis cO: equites p rell. villasque dimittere. Itaque dumdum cO: cum p rell. exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non disceditdiscedit O: discessit p rell.. Postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. Erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret; 93itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. Vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat Sthenium litteras publicas corrupisse videri; et hoc praeterea additaddit cO: addidit p rell. homo Venerius novo modo nullo exemplo, ob eam rem HS D Veneri Erycinae de Stheni bonis sese add. halm exacturum, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuissetsi tant. morae fuisset add. s.l. p2 quo minus ei pecunia illa numeraretur. 94Ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunalipron. de sella ac trib. O pronuntiat, si quis absentem Sthenium rei capitalis reum facere vellet, sese eivs nomen recepturum et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. Tum ille clare omnibus audientibus sese O: sese p rell. id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. Hic tumtum om. O repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomenabsentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg. deferre se velle. Iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis. 95Hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indignaet ind. O (§89 supra), sic videbatur omnibus.