37 Cic. Verr. 2, 2, 90–91
90Itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod dicerent. Tum iste iisis p: his vulg. (his iste b) aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid vellentvellent dicerent p et codd. pler., simul atque ad se detulissent, probaturos. Itaque illi non procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat ut, cumcum cO: om. p rell. (v, §116) secum sui cives agant de litteris publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia dedisset ut cives inter sesese Ob legibus suis agerent, idemque hoc haberethaberet O: habuerit p rell. Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges reiceret. 91Iste homo omnium aequissimus atque a cupiditatecupiditate cO: cupid. omni p rell. remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. Non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potueratpotuerat O: poterat p rell.. Intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. Quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaretvitaret O (iii, §99: iv, §39): vitare rell. edd..