36 Cic. Verr. 2, 2, 88–89
88Haec cum iste posceretpostea posceret O agereturque ea res in senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem relinquere ThermitanisThermitanis cO1: -os rell. esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. Commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quinqui non O (§149 infra) mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. VerumVerum Ob: verum tamen p vulg. hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar. 89Iratus iste vehementer Sthenio atqueatque c: et Opqk (§95 infra): om. bδ incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statimstatim post suam habent bδ edd. inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. Hi autem erant inimiciet 7 inimici et Agathini del. J. J. Hartman Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Una nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.