34 Cic. Verr. 2, 2, 82–85
82 ↷Accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. Attendite diligenter; invenietis enimAttendite dil. inv. enim cO: Attendite enim dil. inv. p rell. id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum. 83StheniusStenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69 est, hichic O, Arus. Mess.: is rell. qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatemsummam calam. J. J. Hartman atque istius insignem iniuriam omnibus notus. Huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud eum non solumnon solum edd.: solum O (in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam habitasset): non modo solum πkb: non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. Etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haechanc O compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulaset tabulas O pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. Quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, suorumsuorum om. cO1 (§54 supra) amicorum atque hospitum. 84Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animiangeb. animi (omni O) necess. VcO: angeb. (tangebatur bδ) tamen animi dolore necess. pqkbδ necessario quod domum eius exornatam etet VO1: atque p rell. instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur. 85Interea iste cupiditateiste cupid. VO1: cupid. iste p rell. illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur sequeseseque V adiuvaret. Sthenius vero non solumnon solum VO: non solum id p rell. negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur.