32 Cic. Verr. 2, 2, 78–79

78Etenim si illud est flagitiosumflagitiosum cO: tam flag. rell., quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservetconservet O1: conservaret rell.! Scelus est accipere ab reoab reo accipere O: quanto magismagis Ob: maius rell. ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! Fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit. Concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. Cum vero fidem ac religionem tuam iamiam cO: om. p rell. alteri addictam pecunia acceptaaccepta pecunia O habueris, postea eandempostea eandem Muell.: postea tandem O: post eandem pb al. adversarioadversario cO: -iis p rell. tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui voleset trades cui voles om. O, et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes? 79Quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiuscehuiusce O: huius rell. modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget aa cO1: om. rell. consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? Hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visumvisus O: iussus Hirschf. (prob. Ziel. p. 194) erit, notabit.