31 Cic. Verr. 2, 2, 76–77
76Retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. Tametsi minus id quidem nobis, minusminus (ante populo) p rell.: et O: om. b populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. Quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiaeluxuriae … desidiae O1: -a … -a p rell. nisi Februario mense aspirabit in curiam? Verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinenthaec … pertinent p rell.: hoc … pertinet O. 77IlludIllud O1: illud, illud rell. est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio sisi ex hoc iud. O aliqua vi sesese O eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. Hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eoeo cO: isto p rell. genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscumistum vobiscum (nob. O1) cO1: vob. istum p rell. senatorem, etiametiam cO1: istum pb vulg. de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.