3 Cic. Verr. 2, 2, 6–9

6Quid? illa quae forsitan ne sentiamussentiamus CO1: sentimus p rell. quidem, iudices, quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicaereip. COp al.: populi Romani bδ est, tantum civiumcivium C: romanorum add. (per compend.) O1brδ (v, §118) numerum tam prope aa CO: ab p rell. domo tam bonis fructuosisque rebus detineridetineri b al.: -ere COp et pler. (Act. Pr. §18). 7Et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum vos propinquisuos propinquis CO1: prop. uos p rell. vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas estest p rell.: om. C (est suburb. corr. Oq1) huiusce provinciae. Iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non adad CO Par. 7786: om. p rell. hanc quae nunc increbruitincrebruit Cπ: increbuit Ob et pler. videanturuideatur Cb accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuriesluxuries CO1: luxuria p rell., contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimoniasumma parsimonia om. CO, summa diligentia. Sic porro nostros homines diligunt ut iisiis C: is p: his b edd. solis neque publicanus neque negotiator odio sit. 8Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerintconfugerint Cp: confugerent bδ, tametsi etet Cpr al.: om. O1b Asc. illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et postet post CO1pq: et postea Asc.: postea k: postquam bδ M. Antoni infinitum illud imperium senserant. Sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent. 9In neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. Sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illiusillius CO1: istius p rell. iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis acac COp: et bδ sedes suas relinquererelinquere Manutius: relinquerentur primo C, dein relinquerent, ut rell., quandoquidem agrosagros om. bδ iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.