29 Cic. Verr. 2, 2, 70–73
70Posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine metusine metu om. O sine cura omnes erant qui Sopatrum defendebant. Crimen nullum erat, res eratres erat O1: erat om. rell. iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? Res illo die non peroratur, iudicium dimittituriudicium dimittitur Opq Zielinski: dim. iud. rell.. Iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, sisi om. cO1 saperet, videretvideret cO (Zielinski): videret quid sibi esset faciendum, rell. quid sibi esset faciendum. Homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. „Facite“, inquit, „quod libetquod libet cO: quod vobis libet rell.; daturus non sum amplius.“ Idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consiliotamen in consilio codd.: in con. tamen O1 habebat homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum estest cO1: esset rell. idem hic Sopater absolutus. Hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem hominesidem homines abesse malit Pluygers qui antea absolvissent. Itaque hac una spe ad iudicium venitur. 71Quo posteaquam est ventumventum est b et O pr., corr. m. 1, cum in consilium frequentes convenissent idem qui solebant, et hac unauna om. O1 spe tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo nonnon modo non Muell. ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilioin consilio O1: om. rell. esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. Iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. Itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. Itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur. 72Non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. RespondetRespondet et 17 es om. O1, secl. Muell., „Ad quos?“ „Ad me“, inquit, „si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem.“ „Idoneus es“, inquit, „sed pervellem adessent ii qui adfuerant anteaantea adf. O causamque cognorant.“ „Dic“, inquit; „illi adesse non possunt.“ „Nam hercule“, inquit Minucius, „me quoque Petilius ut sibi in consilio adessemadessem codd. praeter O1 (essem) rogavit“, et simul a subselliis abire coepit. 73Iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque conflaretconflaret cO1: conflarit p rell..