27 Cic. Verr. 2, 2, 65–67

65Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorumsociorum VcO: Siculorum rell.. Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decederemecum decedere VO: dec. mecum p rell., quod malit Zielinski cupiverunt. Quod erant oppida mihioppida mihi VO: mihi oppida p rell. complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essentadessent V. Eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. Quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nominaedidi nomina VO: nom. ed. p rell. Metello, cupidissimi veniendiveniundi V, maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. Hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat. 66Iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. IsteIste ad praesens V poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cumcum VO: quod cum b: quod rell. civis Centuripinus inter duosduos Vcp: duo O civis diiudicassetdiiudicasset cO: iudicasset Vb: iudicavisset pq rell., id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit seseesse cO1: ne esse V: ne esset rell. iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei sese V: sese p rell. daturum. 67Quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendissetostendisset VcO1: possedisset p rell.; ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine fuithomine fuit V (ut videtur) pb et pler.: fuit om. O: Lamb. coni. mansit, quam diu iste in provincia mansitmansit pbr edd.: fuit mansit Oq. Hoc iniecto metu iudicibus novo morenovo iure V, nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Utrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatempotestatem cO: potestate rell. (Div. §66: v, §98)?