26 Cic. Verr. 2, 2, 63–64

63Fecerat hochoc O: haec rell. egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. QuodQuod cO: om. Vp rell. Heraclium restitui iusserat acac cO: om. p rell. non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormialia Panhormi om. VO1 restituta sunt. Census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat. Omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. 64Simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est. Venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus estsemper usus est Vpb: semper om. O1: usus est semper qr. Is epistulas compluris attulerat, in his unam domodomu? (habet V unam at domum) v, §128 quae totum mutaratmutarat V: immutarat rell. hominem. Repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. Mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. Erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. Ex illo tempore a civitatibus laudationeslaudationes cO: -em p rell. petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. Quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testistestis V: om. rell. huc evocare non potuissem.