25 Cic. Verr. 2, 2, 60–62

60 ↷Cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem eius rei postulant. Amici recusare ne quod iudiciumiudicium VO: novum iud. p rell. neve ipsius cognitio illo absente de existimatione eiuseius existim. O constitueretur, et simul illud idemillud idem (item V) VO: idem illud p rell. postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret. 61Iste amplamamplam VOp: occasionem s. l. addidit ut glossam p1: amplam occasionem qrk: ampl. occ. calumniae bδ edd. Cf. Rufin. Hist. x. 12 ‚amplam temporis nactus‘ (occasionem addunt edd.); Serv. ad Aen. vii. 796 ‚ἀπὸ τῆ λαβῆς, quam Latine „amplam“ vocamus‘: v. R. Schöll, Archiv, i. 534; The saur. Latin. s. v. ‚ampla‘ nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem daturum. Cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. Ad illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Utrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homohomo om. O Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse videanturvideantur esse O (§108 infra)? 62Hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. Et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae bienniumbiennio V prope fuerunt. CumCum Op rell.: quod ad V (quoad Mai) L. MetellusL. VO: Q. p rell. in provinciamin provinciam codd. praeter O, in quo est hinc: fort. hinc in provinciam. Clausulam vindicat Zielinski, pp. 193-4 profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venitsimul ac venit Vp et pler.: simul advenit cO1k Syracusas, utrumque resciditrescidit cO: rescindit Vπb, et de Epicrate et de Heraclio. In utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si quidnisi si quid cO: n. si quod π: n. quod Vb rell. moveri loco non potueratpotuerat cO1: poterat rell. (corr. V ex poteret). Utrumque improbat Zielinski, p. 194.