22 Cic. Verr. 2, 2, 53–55

53Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. HicHic O Non.: huius p rell. longe primus civitatis est Epicrates quidamquidam Epicrates O (‚pessime,‘ Zielinski, p. 193). Huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. Recensrecens O: recens Syracusana rell. erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. Huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas. 54Cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc evertieverti hunc O bonis posse quoquo codd. praeter V (quam add. s. l. quemadmodum) Heraclius esset eversus. Rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. Ita causa componitur ut item palaestritae BidiniBidini VcO1: Bidenses rell. peterent ab Epicrate hereditatemhereditatem om. cO, quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. Numquam vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiretabiret VcO1: discederet rell.. Qui statim, quo quidquo quid scripsi (C. R. xviii, p. 24): quod codd. Habet V qui statim quod statim praesensisset praesens esset, iubet cuidam amicorum suorumsuorum Vπk: om. cO (ii, §83): suor. amic. b al. numerari HS LXXX. 55Res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. PrimoPrimum O (§36 supra) contemnere et neglegere coepitcontemnere et neglegere coepit V: negl. et cont. c. pr rell.: negl. c. et cont. O, quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. Deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium.