16 Cic. Verr. 2, 2, 39–41

39Quid ego istius in iure dicundodicundo cO1 al.: dicendo pq libidinem et sceleraet scelera c: scelera O: om. rell. demonstrem? quis vestrum non inin O: ex rell. urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? Non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae. Cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certumcertum ius esse O Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consulP. Rup. consul cO: praetor Rup. ex S. C. rell. de decem legatorum sententia dedisset, hanchanc cO1: hoc rell. omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e legese e lege scripsi (§42 infra): se lege cO1: se iudices e lege rell. Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsiipsi commodum O fuit, dedit. 40Quid hoc hominehoc homine cO: huic homini rell. facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? Praescriptum tibi cum esset, homo deterrime etdeterrime et om. cO impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatusquo senatus scripsi: cuius (=quo s.) codd. consulto P. Rupilius de decemde decem scripsi: ċxċ O1: ex b ‚Fabricianus‘ legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges etleges et cOp: leges bδ in ceteris rebus et in iudiciis maximeet in iudiciis maxime om. cO servassentservassent cO1: observassent rell., tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles? 41Verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectionereiectione cO1: religione rell., nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie.