15 Cic. Verr. 2, 2, 37–38

37 ↷Primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. Interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. Tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus XXX sortiri dicam quibus scripta esset. Dies XXX nondum fuerant. Sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum. 38Iste omnibus dicisdicis cO1: iudiciis p rell. diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. Posteaquampostquam O ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. Adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iisiis Lamb.: his codd. civitatibus quae in id forum convenirentconvenerant cO1 electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices exex πk (§42 infra): e vulg. lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritatedentur ne ab auct. (mediis omissis) … recedatur O1 senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.