13 Cic. Verr. 2, 2, 32–34

32 ↷Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententiasententiis O1 (ii, §39) statuit, quam illi legemilli legem cO: Siculi legem πk: legem Sic. bδ Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudexiudex O: iudex datur p rell., quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerumrerum om. VO1 selecti iudices ex conventu civium Romanorumconv. civ. Rom. VO: civ. Rom. conv. πb Asc. proponi solent. Inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt. 33Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. Primum suae leges: quod civiscivi cO1: cive rell. cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat,praeconem, haruspicem, medicum suum,dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suumsuum civem V iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, si quisi qui cop al.: si quis bδ perperam iudicasset, se cogniturum; cum cognossetcognovisset v: cognosceret o1 (i, §18), animadversurum. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaretspectaret c: expectraret O: spectet V rell. eius quem statim de capite suo putaretputaret Vc: putet O rell. iudicaturum. 34Selecti exex O: e rell. conventu aut propositi ex negotiatoribusex negot. prop. O iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebatdare nolebat O, sed C. Verris. Cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? SicubiSicubi scripsi: sicuti codd.: † sicuti … Eum quoque edd. videtis edictum, si quisi qui o1: si quid rell. perperam iudicarit senatus, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices. Quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.