1 Cic. Verr. 2, 2, 1–3

1Multa mihi necessario, iudicesiudices V rell.: om. CO1, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de hishis VCOpb: iis δ rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. Recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis, suscepienim … suscepi (VC al.) suppl. in mg. O: Anecd. p. xxvii: enim post alterum suscepi male iteravit V causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens acac COq1: et πb rell.: in V est incertum firmus accusator ad iudicium veniretvenerit C1O1 (cf. Div. § 37). 2Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendumveniundum VCp al. est relictis ceteris eius furtis atqueatque VCO1: ac p rell. flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. AtqueAtque (adque V) VCO1r: atque adeo pb al. antequam de incommodis Siciliae dicodico V Cπb et in mg. O1: dicam Ok, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicendadicunda C. Nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. Prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent. 3Itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes CarthaginisCarth. COp: Karth. edd. tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.