7 Cic. Verr. 2, 1, 17–20

17 ↷Sciebam in reiciundisreiciendis p iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsaipsa in q accusatione eorum industria ac diligentia probaretur. 18Ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicaestatum p. r. πb quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. Quam iste laudem communem sibi ait essesibi ait esse DΨπ: sibi esse ait K: ait sibi esse bδ mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, responditquod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognossetcognosset π: cognoscet D al. Schol. Gronov.: cognosceret rell. (i, §97; ii, §33). 19Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esseesse meam fidem Zielinski p. 193 et diligentiam. Quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere. Quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquusiniquus DΨ: inicus p: inimicus bδ (ii, §167) huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectuconspectu δ consessuqueconsensuque pqD (sed hic corr. consessuque) vestro commoveretur? 20Cum in eo vestra dignitasmihi dignitas δ mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret istoisto Zumpt edd.: ipso codd. absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret. Deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.