60 Cic. Verr. 2, 1, 155–157

155Atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. Petita multa est apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re verare vera add. Prisc. quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. De quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sintsint Ern., Kays.: sunt p rell., id quodid quod π: quod b rell. mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellemappellem π: dicam Asc., adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse. 156Is mihi etiam queritur quod a nobisab nobis pq et (corr. ex ab omnibus) r IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsumipsum p rell.: istum ipsum Prisc. tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorumeius modi iud. pq Prisc.: iud. eius modi bδ tolleretur. Iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote. 157Iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sitsit pr Asc., Prisc.: est codd. pler., is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari?